academic-bible.com - The Scholarly Bible Portal of the German Bible Society.
Buy an edition of the Vulgata
  • Share on Facebook
  • Twitter verse
  • EPISTULA AD EPHESIOS (EPHESER/EPHESIANS)
  • Eph 3

3

1huius rei gratia ego Paulus vinctus Christi Iesu pro vobis gentibus

2si tamen audistis dispensationem gratiae Dei quae data est mihi in vobis

3quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum sicut supra scripsi in brevi

4prout potestis legentes intellegere prudentiam meam in mysterio Christi

5quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis eius et prophetis in Spiritu

6esse gentes coheredes et concorporales et conparticipes promissionis in Christo Iesu per evangelium

7cuius factus sum minister secundum donum gratiae Dei quae data est mihi secundum operationem virtutis eius

8mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec in gentibus evangelizare ininvestigabiles divitias Christi

9et inluminare omnes quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo qui omnia creavit

10ut innotescat principibus et potestatibus in caelestibus per ecclesiam multiformis sapientia Dei

11secundum praefinitionem saeculorum quam fecit in Christo Iesu Domino nostro

12in quo habemus fiduciam et accessum in confidentia per fidem eius

13propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis quae est gloria vestra

14huius rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Iesu Christi

15ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur

16ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtute corroborari per Spiritum eius in interiore homine

17habitare Christum per fidem in cordibus vestris in caritate radicati et fundati

18ut possitis conprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo et longitudo et sublimitas et profundum

19scire etiam supereminentem scientiae caritatem Christi ut impleamini in omnem plenitudinem Dei

20ei autem qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intellegimus secundum virtutem quae operatur in nobis

21ipsi gloria in ecclesia et in Christo Iesu in omnes generationes saeculi saeculorum amen