academic-bible.com - The Scholarly Bible Portal of the German Bible Society.
Buy an edition of the Vulgata
  • Share on Facebook
  • Twitter verse
  • EPISTULA AD EPHESIOS (EPHESER/EPHESIANS)
  • Eph 5

5

1estote ergo imitatores Dei sicut filii carissimi

2et ambulate in dilectione sicut et Christus dilexit nos et tradidit se ipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis

3fornicatio autem et omnis inmunditia aut avaritia nec nominetur in vobis sicut decet sanctos

4aut turpitudo aut stultiloquium aut scurrilitas quae ad rem non pertinent sed magis gratiarum actio

5hoc enim scitote intellegentes quod omnis fornicator aut inmundus aut avarus quod est idolorum servitus non habet hereditatem in regno Christi et Dei

6nemo vos seducat inanibus verbis propter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae

7nolite ergo effici participes eorum

8eratis enim aliquando tenebrae nunc autem lux in Domino ut filii lucis ambulate

9fructus enim lucis est in omni bonitate et iustitia et veritate

10probantes quid sit beneplacitum Deo

11et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum magis autem et redarguite

12quae enim in occulto fiunt ab ipsis turpe est et dicere

13omnia autem quae arguuntur a lumine manifestantur omne enim quod manifestatur lumen est

14propter quod dicit surge qui dormis et exsurge a mortuis et inluminabit tibi Christus

15videte itaque fratres quomodo caute ambuletis non quasi insipientes sed ut sapientes

16redimentes tempus quoniam dies mali sunt

17propterea nolite fieri inprudentes sed intellegentes quae sit voluntas Domini

18et nolite inebriari vino in quo est luxuria sed implemini Spiritu

19loquentes vobismet ipsis in psalmis et hymnis et canticis spiritalibus cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino

20gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Iesu Christi Deo et Patri

21subiecti invicem in timore Christi

22mulieres viris suis subditae sint sicut Domino

23quoniam vir caput est mulieris sicut Christus caput est ecclesiae ipse salvator corporis

24sed ut ecclesia subiecta est Christo ita et mulieres viris suis in omnibus

25viri diligite uxores sicut et Christus dilexit ecclesiam et se ipsum tradidit pro ea

26ut illam sanctificaret mundans lavacro aquae in verbo

27ut exhiberet ipse sibi gloriosam ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi sed ut sit sancta et inmaculata

28ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua qui suam uxorem diligit se ipsum diligit

29nemo enim umquam carnem suam odio habuit sed nutrit et fovet eam sicut et Christus ecclesiam

30quia membra sumus corporis eius de carne eius et de ossibus eius

31propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam et adherebit uxori suae et erunt duo in carne una

32sacramentum hoc magnum est ego autem dico in Christo et in ecclesia

33verumtamen et vos singuli unusquisque suam uxorem sicut se ipsum diligat uxor autem ut timeat virum