- Share on Facebook
- Twitter verse
- EPISTULA AD HEBRAEOS (HEBRÄER/HEBREWS)
- heb 1
INCIPIT AD HEBRAEOS
1
1Multifariam et multis modis olim Deus loquens patribus in prophetis
2novissime diebus istis locutus est nobis in Filio quem constituit heredem universorum per quem fecit et saecula
3qui cum sit splendor gloriae et figura substantiae eius portansque omnia verbo virtutis suae purgationem peccatorum faciens sedit ad dexteram Maiestatis in excelsis
4tanto melior angelis effectus quanto differentius prae illis nomen hereditavit
5cui enim dixit aliquando angelorum Filius meus es tu ego hodie genui te et rursum ego ero illi in Patrem et ipse erit mihi in Filium
6et cum iterum introducit primogenitum in orbem terrae dicit et adorent eum omnes angeli Dei
7et ad angelos quidem dicit qui facit angelos suos spiritus et ministros suos flammam ignis
8ad Filium autem thronus tuus Deus in saeculum saeculi et virga aequitatis virga regni tui
9dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem propterea unxit te Deus Deus tuus oleo exultationis prae participibus tuis
10et tu in principio Domine terram fundasti et opera manuum tuarum sunt caeli
11ipsi peribunt tu autem permanebis et omnes ut vestimentum veterescent
12et velut amictum involves eos et mutabuntur tu autem idem es et anni tui non deficient
13ad quem autem angelorum dixit aliquando sede a dextris meis quoadusque ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum
14nonne omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi propter eos qui hereditatem capient salutis